VOTIVI Naziraei (namque et Nativi erant) apud veteres Hebraeos

VOTIVI Naziraei (namque et Nativi erant) apud veteres Hebraeos
VOTIVI Naziraei (namque et Nativi erant) apud veteres Hebraeos
propriô votô se ipsos Deo sacrabant, idque fere ad certum tempus: quod si expressum non esset, menstruum erat, ut Iudaei suô more colligunt ex Numeror. c. 6. v. 6. Erant autem Nazireatus hae leges, ad humiliationem sui facientes, 1. Ut abstinerent a vino omnique potu inebriante Gap desc: Hebrew, qualiscumque ille liquor et undecumque expressus esset. 2. Ut comam alerent; tantâ quidem religione, ut ne pilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peractô: quô factô, attondebantur oblatôque sacrificiô, votivam caesariem, tamquam rem sacram, in peculiari Templi conclavi concremabant. 3. Ut ad cadaver mortui non accederent, Numeror. c. 6. v. 3. -10, Quod si proin ex improviso mortui vel morticinii attactu polluerentur, votum redintegrandum et de novo Nazireatus tempus implendum erat. An et vestis illis fuerit peculiaris, incertum est: quod enim de Iohannis Baptistae vestimento e pilis camelinis et Zona coriacea circum lumbos eius, habetur Matth. c. 3. v. 4. id non Naziraeorum, sed Prophetarum, praesertim Eliae, exemplô factum: Interim aliquam corum cum Prophetis in vestitu fuisse convenientiam, a vero non abludit, etc. Praeter istiusmodi Votivos Rechabitae erant in V. T. quorum tamen institutum prorsus humanum, nullâ voti religione erat obstrictum, sed solâ erga Parentem reverentiâ, observatum. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”